Jdt 2

1Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis, vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se. 2Vocavitque omnes maiores natu, omnesque duces, et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui: 3dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subiugaret imperio. 4Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae, 5et dixit ei: Egredere adversus omne regnum Occidentis, et contra eos praecipue, qui contempserunt imperium eum. 6Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subiugabis mihi. 7Tunc Holofernes vocavit duces, et magistratus virtutis Assyriorum: et dinumeravit viros in expeditionem, sicut praecepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia. 8Omnemque expeditionem suam fecit praeire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quae exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus. 9Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit. 10Aurum vero, et argentum de domo regis assumpsit multum nimis. 11Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis, qui cooperuerunt faciem terrae, sicut locustae. 12Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciae, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem. 13Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, praedavitque omnes filios Tharsis, et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terrae Cellon. 14Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas, quae erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare: 15et occupavit terminos eius, a Cilicia usque ad fines Iapheth, qui sunt ad austrum. 16Abduxitque omnes filios Madian, et praedavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii. 17Et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi: 18et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.
Copyright information for VulgS